|  |



XXVII, . 16

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

16. (1) , : , , , . (2)   ,  . (3) , , , ; 89, - , , (4) ; ; , . (5) , , , , , , . (6) , , .   , , , . (7) , . , , , , 90 ; , , . (8) 91; , ( , , ), . (9) , , .

, 92 . (10) , , , , . ,  ,  : . (11) , , , , , . . (12) : , . (13) , , , , . .290 (14) ,   ,  . (15) , , ; , 93; , , : , . (16) , ; ; , .

16. Proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est. Non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat. [2] Igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. [3] Duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere, Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset, [4] vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est; creditum volgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. [5] Carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat. [6] Alii alios passim sine discrimine armatos inermis caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur, exstinguendam. [7] Tum a caede ad diripiendam urbem discursum. Triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa et tabulae, prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint. [8] Sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interrogante scriba quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati deos iratos Tarentinis relinqui iussit. [9] Murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.

Dum haec aguntur, Hannibal, iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, [10] audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto, cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, Et Romani suum Hannibalem inquit habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus. [11] Ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra. Ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. [12] Inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent. [13] Fabius vera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. [14] Enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. [15] Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt. Hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. [16] Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.


  • 89 .: XXV, 8, 3 .; 9, 8 .; XXVI, 39, 15.
  • 90, , .
  • 91 , , - (. , 22, 8). ., , : , 21. . : . , XXXIV, 40.
  • 92. . 12, 45 . 15, 8.
  • 93. . . , , , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364002717 1364002718 1364002719