|  |



XXVI, . 39

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

39. (1) ; , , , . , , , (2) , . (3) , , . (4) , ; ; . (5) , 174 , ( ). (6) . , , , 175 . (7) , . 176 ; , . (8) , ; 177 . (9) : , : (10) , 178, , , , ; (11) , , .

(12) ; ; 179, : . (13) , , ; , . ; ; , , , . (14) , . ,   , , (15) , , . (16) , , .262 , , , . (17) , , , - , ; . ; . (18) , , ; : ; , , . (19) , , ; , , .

(20) . , . (21) , , , , . (22) . ; , , ; . (23) : ,   . , - .

39. Per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, [2] qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat. [3] Praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. [4] Primo quinque naves, quarum maximae duae triremes, a Marcello ei traditae erant; postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes; [5] postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas ex foedere exigendo, classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit. [6] Huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit. [7] Velis tum forte inprovidus futuri certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat. [8] Et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. [9] Raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, [10] Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros, [11] Romani, ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum.

[12] Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. [13] Prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. Ita in arto stipatae erant naves ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant. [14] Insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. [15] In Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat. [16] Hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit. Ille ut praeceps cum armis procidit ante proram, [17] victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; [18] ita in medio circumventa Romana navis capitur. Hinc ceteris terror iniectus, ubi praetoriam navem captam videre; fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. [19] Ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere; aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.

[20] Nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. Nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, [21] Livius, qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei, C. Persium, inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, [22] qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus, in urbem compulit, neque multum afuit quin urbs eodem impetu caperetur. [23] Ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari. Frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.


  • 174  . . 109  . XXIII.   . . 173  . XXII. (. )  , () VI . . . , . (  V . . .). .
  • 175 .
  • 176 ( 443 . . .) . , ( ) .
  • 177.: XXI, 49, 11.
  • 178 272 . . ., , , , 62 .
  • 179.: XXX, 10, 16; XXXVI, 44, 8.
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002640 1364002641 1364002642