|  |



XXVII, . 24

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

24. (1) , . , .     . (2) , , , , , , . (3) , : , .297 . , , . (4) -; , . (5) , . .   . , . (6) , . , ; ; (7) . (8) , , ; , ; , , , ; (9) , , .

24. De Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus. Itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Varro cum imperio missus. [2] Qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem castra habebat, signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit. [3] Cum senatus biduum ad considerandum peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. Inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones, ne quis nocte urbe exiret. [4] Id segnius neglegentiusque factum; septem principes senatus, priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum liberis evaserunt. [5] Postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus esset, desiderati, bonaque eorum venierunt. A ceteris senatoribus centum viginti obsides, liberi ipsorum, accepti traditique C. Terentio Romam deducendi. [6] Is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. Itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius, eamque habere in praesidio urbis; [7] C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam provinciam peragrare et cavere ne qua occasio novare cupientibus res daretur. [8] C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere, fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse, ipse alias claves omnibus portis imposuit, cavitque cum cura ut omnia in potestate sua essent; [9] Hostilium intentius monuit ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid movere possent praecavisset.

1364000418 1364000450 1364000504 1364002725 1364002726 1364002727