|  |



XXVII, . 27

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

27. (1) , . (2) , , ; , , , .

(3) ; . -, - , , - , : . (4) , , . - . (5) , , , : . , . (6) , , (7) , , , , , , ,   , , -, . (8) , 124  ,     ; ; , ; (9) , ; . (10) , , , : , . (11) , , ,     , 125.

.300 (12) , . (13) , : ,   -, ;   , , . (14) , ,   .

27. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret. [2] Tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut, si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa colligerent ac sequerentur.

[3] Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. [4] Non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam. Tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. [5] Cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. [6] Non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; [7] sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi perpauci autem supererant cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso effugerunt. [8] Interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M. Aulius occisus, L. Arrenius captus; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt. [9] Equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti. [10] Tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt. [11] Mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate iam enim maior sexaginta annis erat neque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.

[12] Multos circa unam rem ambitus fecerim, si quae de Marcelli morte variant auctores omnia exsequi velim. [13] Ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei commemorationem ordine edit: unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione fili, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi conperta adfert. [14] Ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.


  • 124   , . . .: , VI, 26, 57.
  • 125 (X, 32, 7  33, 6) , , , , . . : . , 33 (= , 3).
  • 1364000418 1364000450 1364000504 1364002728 1364002729 1364002730