|  |



XXVII, . 25

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

25. (1) . , , , : . (2) : , 112; , . (3) , : , - 113 ; (4)   : ; , . (5) ,   , . , , , , , ; , .

(6) . (7) , : 114; (8) , : - ,   , ; (9) ( ) . .298 , - 115. (10) , .

(11) 116 ( ) . , . (12) , , : 117, , , , . (13) , 118, . (14) , . ,   , , , .

25. De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. [2] Senatus consultum in sententiam M. Acili factum est ut oppidum praesidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiae esset. [3] Et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, [4] aliis praemia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, [5] mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus; cuius sententiae et Fabius fuit. Adiecit tamen fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius volgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret.

[6] Consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. [7] Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, [8] quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret, [9] quod utri deo res divina fieret, sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. Ita addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. [10] Tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiae reliquerat cum supplemento proficiscitur.

[11] Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. [12] Ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et conlegam eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat. [13] Itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederunt. [14] In eandem regionem et Hannibal rediit averso ab Locris bello. Ibi consules ambo ingenio feroces prope cotidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.


  • 112 . .: XXVI, 27, 12.
  • 113.: , VIII, 2729. , , ( , ) .
  • 114. . 141  . XXV.
  • 115 205 . . .
  • 116.: XXIV, 13.
  • 117.: XXIV, 3, 37.
  • 118  ( 1520  - ).
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002726 1364002727 1364002728