|  |



XXVII, . 26

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

26. (1) , , , , , . (2) . (3) ; , , , - , , . (4) , . (5) - , . , , 119, . (6) , , : ; ; .

(7) 120, : , , ; , , . (8) ; , . (9) 121 : : , . (10) . ?  .  , , . (11) , , , , .299 122. (12) , , ,   . (13) , : , , , (14) , 123 .

26. Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec metum ex vano habere, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat. [2] Itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat. [3] Levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant; quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt. [4] Et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt. [5] Ea ita futura per quosdam Thurinos conperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. Ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; [6] in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.

[7] Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. [8] Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. [9] Fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem. [10] Movit ea res Marcellum, et conlegae Quin imus inquit ipsi cum equitibus paucis exploratum? Subiecta res oculis nostris certius dabit consilium. [11] Adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; [12] secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M. Aulius. [13] Immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, [14] in secunda omnia conparuisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.


  • 119 (. . 73  . XXIII) 216 . . . . .: XXIII, 20, 4 .; 30, 1 .
  • 120. , . 25, 12, : . , 29, 1.
  • 121, .
  • 122 (X, 32, 2), , 30 .
  • 123.: . , 29. . .: . , II, 32.
  • 1364000718 1364000721 1364000724 1364002727 1364002728 1364002729