|  |



XXVII, . 40

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

40. (1) , . , ; (2) , , . , , , . (3) .311 , . (4) , , 189 , , . (5)   . (6) , : ,   : , , . (7) , 190.

, , . (8) , , , , , : . (9) , : , : , .

(10) , , <>191, , , , , ; (11) , . , , , . (12) , , , . (13) 192 : , , . (14) , ; .

40. Consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, [2] simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? Adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. [3] Cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; [4] postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; [5] et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. [6] Nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. Qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. [7] Terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. His anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. [8] Memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset, pugnaturum. [9] Cum quaereretur quae causa festinandi esset, Aut ex hoste egregiam gloriam inquit aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam.

[10] Priusquam Claudius consul in provinciam perveniret, per extremum finem agri . . . ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; [11] ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. Moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. [12] Itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit. [13] Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio. [14] Ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut Q. Fulvio proconsuli traderet.


  • 189 .
  • 190. , . 109.
  • 191 . , - . , ( ).
  • 192 ,  11 (. , . 36, 13), . ( 209 . . .) . , . 36, 13; 35, 14 2.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364002741 1364002742 1364002743