|  |



XXVII, . 42

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.

42. (1) , . . (2) , 194;   . (3) : , ; -   (4) ,  , , , . (5) , ; : . (6) , , , , . (7) , , ; , ( ). .

(8) . ; , , , , . (9) , , - . (10) 195 , .313 : . (11) , , , - , . (12) , , -; , , . (13) , , . (14) , , , , . (15) . , , . (16) , , ; , , . (17) , , .

42. Nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audivit. Itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. [2] Iam primos occupaverat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. Incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. [3] Crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantisque quod nisi in vetere exercitu et duci veteri haud facile est [4] inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. [5] Inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est. Minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit. [6] Equites enim tergo inhaerebant; in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes. [7] Tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. [8] Circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.

Postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis eductis, postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. [9] Inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, [10] donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis, profectus Apuliam petere intendit. [11] Ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. [12] Consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis, postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; [13] tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. [14] Postero die prima luce profectus, magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur. [15] Ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. Inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit. [16] Hanno inde is enim praesidio eius loci praefuerat in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus; Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit, atque inde Canusium procedit. [17] Numquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine praesidio esset, arcessierat.


  • 194. , . 1, 7 . 5.
  • 195. . .
  • 1327002002 1327002004 1327002006 1364002743 1364002744 1364002745