|  |



XXVII, . 1

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

. II, . 273 1. (1) ; 1; 2 . (2) , , ; ( ) . , 3 . (3) , , , : 4. (4) , , , . (5) , , , , , , . (6) ; , , . , , , , , . (7) , , , : (8) 5 . : , ,   . (9) , 6: , . (10) . , , - ; (11) ( , )  , , , , , . (12) ; ; .274 . (13) , , ,   ? . (14) , , , , , , , 7, , , . (15) , , - , 8.

1. Hic status rerum in Hispania erat. In Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. [2] Ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda et aliquantum eius fuit militi concessa. Tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. [3] Ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. [4] Castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. [5] Neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. [6] Ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. Exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret, magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. [7] Par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. [8] Quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, [9] ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis, quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis, increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat. [10] Neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, [11] starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit. [12] Pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. [13] Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inveniam? Castris praedaque victor potitur. [14] Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt. [15] Romani qui ex tanta clade evaserant diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

1260010214 1260010313 1327002009 1364002702 1364002703 1364002704