|  |



XXVIII, . 18

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

18. (1) ( ): . (2) , , , , . (3) , , , . (4) , , - . ; (5)     , . (6) , , , , , ; (7) , , . (8) ,   ! (9) , , , . (10) , , , , , , ,  , , . (11) .338 , , .

(12) ; , .

18. Magnificumque id Syphaci nec erat aliter visum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.

[2] Utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, [3] Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse. [4] Illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit; cenatumque simul apud regem est; [5] eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. [6] Tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit. [7] Mirabiliorem sibi eum congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, [8] nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. [9] Itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. [10] Non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. [11] Hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret. [12] Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.

1364002336 1260010315 1327008035 1364002819 1364002820 1364002821