|  |



XXVIII, . 19

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

19. (1) , , , , , . 77. (2) ; , ; : , . (3) , , , ; (4) , , . , . (5) ; .   , .

(6) . , , , ; , ; (7) ; , . (8) , , , . , , .

(9) ; ;   ; . (10) - , . , . (11) : , . , ,   : , , , (12)   , , , .

.339 (13) ; , , , . (14) , ,  , . (15) , , , , . (16) : ; , , , ; , :   . (17) 78,   , , : ; . (18) , , ;   , .

19. Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. [2] Castulo, cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. [3] In eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito magis quam utiliter saevitum foret; [4] tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit. [5] Clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello fuerat. [6] Hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. Itaque multo infestioribus animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; [7] quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas esse. [8] Venisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.

[9] Ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. [10] Non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur. [11] Et meminerant et admonebant alii alios supplicium ex se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, [12] an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. [13] Igitur non militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super animi corporisque vires adsunt, propugnantibus tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. [14] Non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat. Accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu. [15] Itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret. [16] Id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri cunctentur, escensurum minatur. [17] Iam subierat haud mediocri periculo moenia, cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera parte Laelius institit. [18] Tum victa oppidanorum vis, deiectisque propugnatoribus occupantur muri.

Arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis videbatur inter tumultum capta est.


  • 77 , . , (.: .  , III, 9).
  • 78 ( , 32, 129), .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002820 1364002821 1364002822