|  |



XXVIII, . 17

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

17. (1) , . (2) ,   , ,  , , . (3) , , .

(4) , . . (5) 76. , , . (6) . (7) , , , , . (8) , , , , , , . (9) , , , . (10) , , : , , .337 . (11) , , ; , , , . (12) ; , , , . (13) , , . (14) ; , , , , : , , : (15) , . (16)   . ,   .

17. L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae Hispaniae Romam est missus. [2] Et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti eam rem volgo ferrent, unus qui gesserat, inexplebilis virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum quae spe ac magnitudine animi concepisset receptas Hispanias ducebat. [3] Iam Africam magnamque Carthaginem et in suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat. [4] Itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare. [5] Masaesuliorum is rex erat. Masaesulii, gens adfinis Mauris, in regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est spectant. [6] Foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat; [7] quod haud gravius ei sanctiusque quam volgo barbaris, quibus ex fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum donis mittit. [8] Quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis, Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant, amicitiam se Romanorum accipere annuit: firmandae eius fidem nec dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano. [9] Ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore, ad Scipionem redit.

[10] Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis. [11] Dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam aliter non posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, [12] ad praesidium Hispaniae relictis, ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurumum remis, interdum et leni adiuvante vento, in Africam traiecit. [13] Forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae adplicaret naves, [14] cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent, possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. [15] Percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; [16] nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. Ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.


  • 76 (, )  - . . (. ) (. ). (  .) , , (. ,  12 ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002818 1364002819 1364002820

    , .