|  |



XXVIII, . 38

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

38. (1) . 115, . (2) .355 ; , , , . (3) 116, , . (4) , , , , , , , . (5) 117; .

(6) . . , . (7) , . (8) , ; , , , . (9) , , , (10) , ; , . (11)       . (12) [205 .] . : , , , . . (13) ; ; ( 118)  ;   ;   .

(14) 119 . ; : , , , .

38. Haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. Ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus provincia tradita decem navibus Romam rediit, [2] et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset; [3] adversus quattuor se imperatores, quattuor victores exercitus in Hispaniam isse; neminem Carthaginiensem in iis terris reliquisse. [4] Ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita pertinaciter, quia neminem ad eam diem triumphasse qui sine magistratu res gessisset constabat. [5] Senatu misso urbem est ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quattuordecim milia pondo trecenta quadraginta duo et signati argenti magnum numerum. [6] Comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo, centuriaeque omnes ingenti favore P. Cornelium Scipionem consulem dixerunt; collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. [7] Ceterum comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia proditum memoriae est. [8] Convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania Iovi sacrificaret; [9] spondebantque animis, sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id quod instaret P. Cornelium finiturum, [10] atque uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse; Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam destinabant. [11] Praetoria inde comitia habita. Creati duo qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn. Servilius Caepio et L. Aemilius Papus.

[12] Quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus provinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente collega, quia sacrorum cura pontificem maximum in Italia retinebat, Bruttii Crasso. [13] Tum praetoriae provinciae in sortem coniectae. Urbana Cn. Servilio obtigit, Ariminum ita Galliam appellabant Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia.

[14] Senatus in Capitolio habitus. Ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est ut, quos ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia quam ipse in aerarium detulisset faceret.


  • 115 . . ( , ), .   211, 210 . . ., . 206 . . . , , . . ( 211 . . .). (.: XXIX, 13, 7 . 40  . XXIX). 200 () 199 () . . . .: XXXI, 20.
  • 116. , . 93.
  • 117 (. . ).
  • 118. , . 58.
  • 119 .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364002839 1364002840 1364002841