|  |



XXII, . 20

. . II. - ., 1991.
. . .
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

20. (1) , , ; (2) , , , , ; . (3) : , . (4) 112, ; ,   113; (5) , , , . (6) , , , 114, ; , . (7) , 115, (8) , , , , (9) , , , , , , . (10) 116, , , , : (11) . (12) , , 117; , .

20. Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium classem, naves omnes, [2] quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas fixerant vadis religatas puppibus in altum extraxere, ad quinque et viginti naves e quadraginta cepere. [3] Neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi pugna toto eius orae mari potiti erant.

[4] Itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in terram facta. Cum urbem vi cepissent captamque diripuissent, [5] Carthaginem inde petunt, atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta muro portisque incenderunt. [6] Inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis magna sparti erat, ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. [7] Nec continentis modo praelecta est ora sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quae caput insulae est, [8] biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem inritam frustra teri tempus animadversum est, [9] ad populationem agri versi, direptis aliquot incensisque vicis, maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.

[10] Inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, [11] qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi amplius fuere centum viginti. [12] Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad saltum Castulonensem est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.


  • 112.: . 82  . XXI.
  • 113 (.: , III, 160). , .
  • 114  , (Stipa tenacissima L.), , (.: . , XIX, 2628).
  • 115 ( )  .
  • 116 ( 197 . . .) : ( ) , - ( ,   . , ).
  • 117 ( )  ( .: . 12  . XXI) , . . - .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002221 1364002222 1364002223