|  |



XXVI, . 18

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

18. (1) , , , . (2) , ; , 86. (3) ? : , , 87, . (4) , , : 88 . . (5) , . ; . (6) , , , , ; , , . : ,   . (7) .244 , , , 89, , , , . (8) , . (9) ;     . (10) , : ? (11) , : 90, , .

18. Inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant. [2] Et Romae senatui populoque post receptam Capuam non Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. Et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; [3] nec tam quem mitterent satis constabat quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet extraordinaria cura deligendum esse. [4] Cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. [5] Primo exspectaverant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur. Quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum.

[6] Maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, [7] cum subito P. Cornelius, Publi Cornelii eius qui in Hispania ceciderat filius, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit. [8] In quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. [9] Iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. [10] Ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent. Nonne favor plus valuisset quam ratio? [11] Aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.


  • 86 .
  • 87.: XXV, 34, 11 .; 36, 13.
  • 88. .   (.: XXIX, 13, 7). , , .
  • 89 (X, 6, 10),  . (.: XXI, 46, 7 .; . 158  . XXI), , 211 . . ., 210 . . . . XXVII, 7, 5 , , , ( ).
  • 90 (. . 25  . II). (. . ., . 125 131  . XXV) .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364002619 1364002620 1364002621