|  |



XXIX, . 3

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

3. (1) ; ,   . (2) , .370 , . (3) : , ; , . (4) . . (5) ; : , , ; .

(6) , , , . (7) 8 , , . (8) ; : ( , ). (9) , , , . , : (10) : ; ; . (11) , . , , . (12)   , ;   . (13) , , , ; , , ,   . (14) ,   . (15) , . , , .

3. Tum a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere. [2] Quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est [3] in deditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos; si minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et deinceps aliorum populorum inducturos. [4] Haec dicta legatis renuntiataque in concilium. Ibi Mandonius ceterique principes conprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae populis reddita pax; [5] stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.

[6] Ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos dies concito et compresso, in Africam omnis terror versus. [7] C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima ad populandum agrum sub signis milites sociosque navales duxit. [8] Omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata; nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti conplevere, classem Romanam Scipionemque imperatorem et fama fuerat iam in Siciliam transgressum advenisse. [9] Nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. Itaque primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit: [10] tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent, [11] ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent. [12] Illis Romanam plebem, illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem; [13] suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse; mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque infida. [14] Iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum, Masinissam aperta defectione infestissimum hostem. Nihil usquam spei, nihil auxilii esse. [15] Nec Magonem ex Gallia movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.


  • 8. . 101  . . . . , (. . 143  . XXV), . .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002904 1364002905 1364002906