|  |



XXIX, . 12

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

12. (1) . 28, , , , . (2) , , , ,   . (3) , , 29, , , 30 . (4) , , , 31, , . (5) , ́ , 32, , , , , , , , . (6) , , . , (7) : , , ; , , , .

(8) , , , . (9) , , , , . (10) : . (11) 33; , , , . (12) , 34, . -: , , . (13) : , , 35 , 36  , . (14) .378 : , , , , ; : 37, , 38, , 39, , , . (15) ,     . (16) , , . , , , .

12. Neglectae eo biennio res in Graecia erant. Itaque Philippus Aetolos desertos ab Romanis, cui uni fidebant auxilio, quibus voluit condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem. [2] Quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis P. Sempronius proconsul, successor imperii missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset. [3] Vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse, Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem novandi res, Dimallumque oppugnari. [4] Eo se averterant Romani ab Aetolorum quo missi erant auxilio, irati quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem fecissent. [5] Ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas res pacemque, si posset, turbandam. [6] Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis potestatem pugnae Romano fecit; [7] quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis fidens viribus ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum se recepit.

[8] Per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum misere, [9] satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum P. Sempronio imperatore Romano venisset. [10] Facile impetratum neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat animus ut in Epirum transiret. [11] Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum A?ropo et Derda et Philippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempronio congreditur. [12] Adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum. Primus Philippus praetor verba fecit et petit simul ab rege et ab imperatore Romano ut finem belli facerent darentque eam Epirotis veniam. [13] P. Sempronius condiciones pacis dixit, ut Parthini et Dimallum et Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae accederet. [14] In has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes, Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses. [15] Haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae factae, donec Romam mitterentur legati, ut populus in has condiciones pacem iuberet; [16] iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace facta ad consulatum Romam decessit.


  • 28.: XXVIII, 5, 4 , . 7, 14 . 18.
  • 29 ( , . )  ( VII . . .). .
  • 30 ()  ( ); (. . 152  . XXII) 219 . . . (.: , III, 18, 15). (215 . . .) (, VII, 9, 13). , 229 . . . ( , , ). ( . ). . : XLIII, 23 XLIV, 30, 13.
  • 31.: XXVI, 24, 814.
  • 32. . 143  . XXIV. . : XXVI, 25, 2.
  • 33 (. )  . ( 230 . . .)  , (   ).
  • 34  . . 138  . XXVII.
  • 35 , , .
  • 36 - . . , . .: XXVII, 30, 13; . 143  . XXVII.
  • 37 , . . : XXVII, 37, 1 .; XXVIII, 39, 10.
  • 38. . 143  . XXVII.
  • 39  (207192 . . .), ( ). (.: XXXIV, 31, 18), , . . , .
  • 1364002336 1260010315 1327008035 1364002913 1364002914 1364002915