|  |



XXIX, . 6

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

6. (1) ; ; , , , . : . , 14. (2) . , . ,   , , ; (3) , , . (4) - , . , . (5) , , . (6) , , , , , : , : . (7) ; . (8) , , , , . . , , , , (9) ; 14a .

(10) , , , 15 -; (11) , , .373 . ; : ; (12) , : , . , ; : , . (13)   ,  ; , , ; . (14) , ,   , . (15) , . . (16) ,   ; , ; (17) ; , , .

6. Post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa ad Poenos. [2] Spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit. Latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem; [3] postremo Romani quoque milites iam contagione quadam rapto gaudentes, quantum per duces licebat, excursiones in hostium agros facere. [4] Ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque abstracti fuerant. In eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere. [5] Hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se contulerant, [6] cum cetera percunctantibus, ut mos est qui diu absunt, quae domi agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac remissi forent, arcem se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi rerum omnium inter Carthaginienses esse. [7] Itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, [8] cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, [9] tribuni militum cum iis M. Sergius et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum ut rei agendae adesset.

[10] Profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis; [11] qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus. [12] Quorum gemitus primo morientium exauditus, deinde subita consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur, postremo certior res aliis excitantibus alios. [13] Iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares, ni clamor ab iis qui extra arcem erant sublatus incertum unde accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset. [14] Itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem duae sunt haud multum inter se distantes confugiunt. [15] Oppidani urbem habebant, victoribus praemium in medio positam; ex arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur. [16] Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat. Arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant; [17] ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia Poenorum, ad Romanos inclinasset.


  • 14.: XXIII, 30, 8  216 . . ., : XXIV, 1  215 . . .
  • 14a (, , ) , . .   legatus (pro praetore).
  • 15 . . . 31  . XXVIII.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002907 1364002908 1364002909

    , .