|  |



XXIX, . 8

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

8. (1) , , , , . (2) , ; (3) , ; : , , ; (4) : , , . (5) , , , , .

(6) , , , . (7) , , , , , . (8) , , : , . (9) : , 16. , , , 17. (10) , , , , . (11) : , , ,   .

8. Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra, vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem incusavit; [2] de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit. [3] Publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam fortunam habituros. [4] Illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in meliore statu sub iratis Romanis futuros quam sub amicis Carthaginiensibus fuerint. [5] Ipse Pleminio legato praesidioque quod arcem ceperat ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat copiis Messanam traiecit.

[6] Ita superbe et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post defectionem ab Romanis fuerant ut modicas iniurias non aequo modo animo pati sed prope libenti possent; [7] verum enimvero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum, tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia superaverunt ut non armis, sed vitiis videretur certari. [8] Nihil omnium quae inopi invisas opes potentioris faciunt praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae editae. [9] Nam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit; nec alia modo templa violata, sed Proserpinae etiam intacti omni aetate thensauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur. [10] Ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in terram integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, [11] tum quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.


  • 16. . , . - .
  • 17 . , . 18, 36. . .: , XXVII, 4, 3 ( , ).
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002909 1364002910 1364002911