|  |



XXIX, . 11

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

11. (1) ; , , - , , 24 ; (2) ; , . (3) : , 25; , ; , ,   . (4) .

(5) : , , ? (6) , , : , , , . (7) . , , 26, , . (8) , , .

(9) , , , ; . (10) . , . (11) : , , , . .

(12) ,   . . : ; , . (13) .377 . 27    .

(14) .

11. Nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum, [2] tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum quae posset populi Romani causa, [3] legatos ad eum decernunt M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremelium Flaccum et M. Valerium Faltonem. [4] Iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. [5] Legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. [6] Responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent ut eam qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet. Pergamum ad regem venerunt. [7] Is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant tradidit ac deportare Romam iussit. [8] Praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari; quaerendum virum optimum in civitate esse qui eam rite hospitio acciperet.

[9] Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. Comitia per dictatorem habita. [10] Consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam Graeciam haberet. [11] Praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho. Comitiis perfectis dictator sese magistratu abdicavit.

[12] Ludi Romani ter, plebei septiens instaurati. Curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. [13] Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. Aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. [14] Et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.


  • 24. . . .: X, 47, 7; . 142; . XI; , XII, 567.
  • 25, , , 210 . . . - (.: XXVI, 22, 12); , , 220 . . . , ( . . ), 208 . . . (   .: XXVII, 33, 7) .   ;   .
  • 26  ( ), , (.: , I, 11; . , 56, 232 .). 360  . . .
  • 27 , . . . 141  . XXV.
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002912 1364002913 1364002914