|  |



XXIX, . 18

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

18. (1) , , : , -, . (2) , . (3) ; , , - 59, (4) , , . , , , , . , . (5) , -? , , , . (6) : , , , . - ; , 60. (7) ,   , ( , ),  . (8) , . (9) : , , -, , : , .

.383 (10) , -, : ; ,   . (11) , ; , , , . (12) , , : , : . - : (13) 61, , : , . (14) , , , , , , . (15) , , . (16) -62   . : : . (17) , . , .

(18) , , , ; , , -. (19) , , . , , , . ,   , . (20) , , . , , , , .

18. Unum est de quo nominatim et nos queri religio infixa animis cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti. [2] Vidimus enim cum quanta caerimonia non vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipiatis. [3] Fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello, [4] qui cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter alia foeda quae propter fidem erga vos in civitatem nostram facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam diem spoliavit; atque ita pecunia in naves inposita, ipse terra est profectus. [5] Quid ergo evenit, patres conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves quae sacram pecuniam habuerunt in litora nostra eiectae sunt. [6] Qua tanta clade edoctus tandem deos esse, superbissimus rex pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit. [7] Haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille alia quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae numine saepe conperta nobis maioribusque nostris referebantur, [8] ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. [9] Quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne quod piaculi commiserunt non suo solum sanguine sed etiam publica clade luant.

[10] Quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in militibus vestris cessat ira deae. Aliquotiens iam inter se signis conlatis concucurrerunt; dux alterius partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant. Non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, [11] praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset. [12] At hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit. Immo ibi praesens maxime fuit. [13] Virgis caesi tribuni ab legato sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque decisis exsanguis est relictus; [14] recreatus dein legatus ex volneribus tribunos militum in vincla coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.

[15] Has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet, nec ante desinet omnibus eos agitare furiis quam reposita sacra pecunia in thensauris fuerit. [16] Maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt. Noctu audita ex delubro vox est: abstinerent manus; deam sua templa defensuram. [17] Quia movendi inde thensauros religio incussa erat, muro circumdare templum voluerunt. Ad aliquantum iam altitudinis excitata erant moenia cum subito conlapsa ruina sunt. [18] Sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres conscripti. [19] Ad vos vestramque fidem supplices confugimus. Nihil nostra interest utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. Non postulamus ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa credatis; veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. [20] Si quicquam sceleris quod homo in homines edere potest in nos praetermisit, non recusamus quin et nos omnia eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino humanoque liberatur scelere.


  • 59. , . 8, 910, : . , . 12; , XXVII, 4, 3; , I, 1 ( , 1).
  • 60.: . , 34; , VIII, 376; , XXV, 5; , II, 21, 4. ; , , . , .
  • 61. , . 9, 410.
  • 62 VI . . . . .: , XX, 23; , VI, 261 .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002919 1364002920 1364002921