|  |



XXIX, . 13

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8

13. (1) [204 .] ( ) :   ;   ; (2) ;   , ;   ;   . (3) , ;   , , , ; (4) , ; (5) , , ; , ,   ; (6) : 40  ,   . (7) , .     , 41. (8) ( ).

13. M. Cornelio P. Sempronio consulibus quintus decimus is annus belli Punici erat provinciae Cornelio Etruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas scriberet legiones, decretae. [2] Praetoribus M. Marcio urbana, L. Scribonio Liboni peregrina et eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardinia evenit. [3] P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea classe quam habebat, prorogatum in annum imperium est; item P. Licinio, ut Bruttios duabus legionibus obtineret, quoad eum in provincia cum imperio morari consuli e re publica visum esset. [4] Et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuissent prorogatum imperium est, [5] et Cn. Octavio, ut cum Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset, ipse navibus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur. [6] M. Pomponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus, duae legiones decretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent. [7] De Hispaniae imperio, quos in eam provinciam duos pro consulibus mitti placeret latum ad populum est. Omnes tribus eosdem L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum pro consulibus, sicut priore anno tenuissent, obtinere eas provincias iusserunt. [8] Consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in Bruttios legiones et in ceterorum ita enim iussi ab senatu erant exercituum supplementum.


  • 40 , ( ), , ( ). (9080- II . . .)  .
  • 41.: XXVIII, 38, 1 . 115  . XXVIII. (197 . . .). ( ) , , (. . 24  . XXI).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364002914 1364002915 1364002916

    , .