|  |



XXIX, . 19

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

19. (1) ; , . , , ,   , . (2) , : , , , , , , .

(3) 63, , . .384 : ; (4) , ; , , . (5) , , : ; ; , , ; (6) , , ; ; (7) : , ; , , , , , , ; (8) , : , , ; (9) , , ; .

(10) ; : , . (11) , , - -: , 64, (12) , , ; (13) ;   65,   , .

19. Haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; [2] et legati gratia quanta esset apud imperatorem expertos esse, cum inter eum et tribunos cognita causa tribunos in vincla coniecerit, legatum aeque sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit.

[3] Iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. Ante omnes Q. Fabius natum eum ad conrumpendam disciplinam militarem arguere; [4] sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello amissum. Externo et regio more et indulgere licentiae militum et saevire in eos. [5] Sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari; [6] P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum; Locrensibus coram senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur, eas neque senatum neque populum Romanum factas velle; [7] viros bonos sociosque et amicos eos appellari; liberos, coniuges quaeque alia erepta essent restitui; pecuniam quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi, [8] et sacrum piaculare fieri ita ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti, aperti, violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret; [9] milites qui Locris essent omnes in Siciliam transportari; quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.

[10] Perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et adversus Scipionem non potuere. [11] Praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: [12] cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; [13] Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.


  • 63. . 146  . XXVI.
  • 64, (.: , V, 86). ( , 3), , , , , . , , , , ; , ( ) .
  • 65.: XXVIII, 24, 516.
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002920 1364002921 1364002922

    , .