|  |



XXIX, . 23

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

23. (1) , : , , , . (2) ; , , . (3) , , ( , , ), : 75. (4)   ,  : , ( 76), . (5) ; : .

(6) , , , , ; , , , (7) , ( ), : : (8) , , , , , . (9) : , ; , , , . (10) , , , , , .

23. Dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent, [2] haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in Africam Romanum crediderant. [3] Erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal convenerunt sed mentio quoque incohata adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis. [4] Ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum iam enim nubilis erat virgo profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias; [5] et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.

[6] Ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus ne, si traiecisset in Africam Scipio, [7] parvum vinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis quoque puellae adhibitis ut legatos in Siciliam ad Scipionem mittat per quos moneat eum ne prioribus suis promissis fretus in Africam traiciat; [8] se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, [9] sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit; [10] si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat, sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua et ipse sit genitus, et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus dimicare.

1364000838 1364000840 1364002137 1364002924 1364002925 1364002926