|  |



XXIX, . 24

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

.388 24. (1) , , . (2) , , , , , (3) , , , ,   . (4)   , 77. , , , , , : , . , (5) :   ; , , ; (6) : , ; , , , . (7) , : , , , .

(8) 78, , . (9) . (10) , ( ,   ). (11) ; , , . , , , 79. (12) : - , , , . (13) ; , , , , . (14) , 80. - .389 , .

24. Cum his mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum convenerunt. [2] Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque spe destitutus erat, legatis propere, priusquam res volgaretur, remissis in Africam litteras dat ad regem, [3] quibus etiam atque etiam monet eum ne iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum fallat. [4] Ceterum quando neque celari adventus Numidarum poterat vagati enim in urbe obversatique praetorio erant et, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum, [5] et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait; instare ut in Africam quam primum traiciat socios reges. Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem quod cunctando tempus tereretur; [6] nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae morae sit causa postulantemque ut aut traiciatur tandem in Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut et ipse sibi ac regno suo possit consulere. [7] Itaque satis iam omnibus instructis apparatisque et re iam non ultra recipiente cunctationem, in animo sibi esse, Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis bene iuvantibus in Africam traicere. [8] Litteras ad M. Pomponium mittit ut, si ei videretur, Lilybaeum veniret, ut communiter consulerent quas potissimum legiones et quantum militum numerum in Africam traiceret. [9] Item circum oram omnem maritimam misit ut naves onerariae comprensae Lilybaeum omnes contraherentur.

[10] Quidquid militum naviumque in Sicilia erat cum Lilybaeum convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves caperet, [11] tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse. [12] Et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis. [13] Quinta et sexta Cannenses erant legiones. Eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, [14] supplevitque ita eas legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites. Sociorum item Latini nominis pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.


  • 77 II, (.: , IV, 118).
  • 78 204 . . . . . . , 205 . . . .: XXVIII, 45, 12.
  • 79 , (.: XXV, 6, 223), . , .
  • 80 , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002925 1364002926 1364002927