|  |



XXIX, . 22

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

22. (1) ,   , . , , . (2) , , ; (3) , . (4)     ; : , . (5)   , , , , . (6) , , .

(7) . , , , ; (8) , , : . (9) , , 71, . (10) .387 72 , , 73, , , ; , 74.

(11) , , , , , , , (12) , , , .

22. Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese paravit. Exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit, tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. [2] Quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem navalis pugnae ostendit; [3] tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum visendum praetor legatique ducti. [4] Tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, [5] iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae quo die illum omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere; [6] adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.

[7] Pleminius quique in eadem causa erant, postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi. Ac primo producti ad populum ab tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum misericordiae locum habuerunt; [8] postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat. [9] Mortuus tamen prius in vinclis est quam iudicium de eo populi perficeretur.

[10] Hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem; patefacto dein scelere delegatum in Tullianum ex senatus consulto.

[11] De Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes, effecerunt ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam traiciendum [12] Scipionique permitteretur ut ex iis exercitibus qui in Sicilia essent ipse eligeret quos in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret praesidio.


  • 71 (. . 87  . I). , ( ) . . 28 ( ) (  ). ( , 55, 231), , , (.: , XXVII, 4, 78).
  • 72   ( 4 . . .). ( , 20). .
  • 73 194 . . . (. . ). . XXXIV, 44, 6 .
  • 74 ( ) (.: XXXIV, 44, 8, : ).
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002923 1364002924 1364002925

    , .