|  |



XXIX, . 27

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

27. (1) , , , : , , : , , (2) , , , , , , , (3) , , , , , , , ; (4) , .

(5) , , 86 . (6) , ; ; , ; . (7) ; , . . (8) , ; 87, , . (9) , , : ; 88. (10) , , , , , , , . (11) ; .391 , . (12) , . , : , 89, : ; . (13) ; .

  , . (14) : , ; , ; , 90; (15) , , , , , , , , 91.

27. Ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto [2] Divi divaeque inquit qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque uti quae in meo imperio gesta sunt, geruntur, postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae, sociis nominique Latino qui populi Romani quique meam sectam, imperium auspiciumque terra mari amnibusque secuntur, [3] bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus auxitis; salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis decoratos, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis; [4] quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi facultatem detis.

[5] Secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi. [6] Vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu terrae ablati sunt; et a meridie nebula occepit ita vix ut concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto factus. [7] Noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto est discussa, et addita vis vento. Iam terram cernebant. [8] Haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse; Mercuri promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore omnem classem. [9] Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam viderit, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet. [10] Vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus quo pridie exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente nebula cecidit. [11] Nox deinde incertiora omnia fecit; itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere. [12] Ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset, Placet omen inquit; huc dirigite naves. [13] Eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt. Prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis Graecis Latinisque auctoribus credidi. [14] Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, [15] et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.


  • 86.: . , III, 51: , , (. . ); . : . , V, 235238.
  • 87 (. )  - (). ;   70 . (. ) . .: , XVII, 832; . , V, 23 .
  • 88. . ( ,   . . 84).
  • 89   (III, 22, 5)  , . . . . XXX (24, 8) . ----, . , , . - (.: . , 13, 20).
  • 90 (. - ) - , 45  .
  • 91 . , , , (199 L).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364002928 1364002929 1364002930