|  |



XXX, . 24

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

24. (1) , , , , . , . (2) , : 63 , ; (3) , . 64, . (4) 65, , , , .

(5) : , . (6) , . (7)   ,  , - . (8) 66: , . (9) ́   67 , , 68, . (10) . ; ; , . (11) : ,   ,  , , .420 : , . (12) , , , .

24. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. [2] Quod ubi Romae volgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum; [3] dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. [4] Reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis Italiae urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.

[5] Per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. [6] Cn. Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. [7] In conspectum ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. [8] Ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit; [9] onerariae pars maxima ad Aegimurum insula ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe, aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. [10] Omnia in conspectu Carthaginis erant. Itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare; populus in curiae vestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. [11] Cum quidam pacis petitae, alii indutiarum necdum enim dies exierat fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves colligeret. [12] Desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.


  • 63 , (. , . 1, 9), . , , .
  • 64 211 200 . . .
  • 65 (201 . .) . . , . 26, 1; 27, 1.
  • 66. . 89  . XXIX.
  • 6730   45 . ( ) . . . 90  . XXIX.
  • 68 ( ),   .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003025 1364003026 1364003027

    , .