|  |



XXIX, . 32

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

32. (1) , , ,   , (, , ) . (2) , , . (3) , , , , , , . (4) , , , , ( ) . (5) , , , . (6) , , , 98, , , . (7) ; , , ; - . (8) 99 , , , ; , . (9) ; , .395 , .   , , . (10) ; ; , -.

(11) , , , . (12) , ; , , , , (13) : , , ;   . (14) , , , . , 100 101, ,  .

32. Bucar ex praefectis regis, vir acer et inpiger, ad id delectus. Ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut vivum id vero inaestimabile gaudium fore cepisset. [2] Palatos incurioseque agentes inproviso adortus, pecorum hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa, Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit. [3] Inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis belli, remissis, [4] cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit. Ibi ingens caedes Maesuliorum facta; [5] Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus montis ignotos sequentibus se eripuit. [6] Tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit. Cum iis ipsum quoque Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit. [7] In conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur. [8] Amnis ingens fugientes accepit neque enim cunctanter, ut quos maior metus urgeret, immiserant equos raptique gurgite in obliquum praelati. [9] Duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis, ipse perisse creditus ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta ulterioris ripae emerserunt. Is finis Bucari sequendi fuit, nec ingredi flumen auso nec habere credenti se iam quem sequeretur. [10] Inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama mortis Masinissae repleta varie animos adfecit.

[11] Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret volnus, duorum equitum latrocinio per dies aliquot vixit. [12] Ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso itinere haud plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios palam iam quis esset ferens venisset, [13] tantum motum cum favore pristino tum gaudio insperato, quod quem perisse crediderant incolumem cernebant, fecit ut intra paucos dies sex milia peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, [14] iamque non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines id Syphacis regnum erat vastaret. Inde inritato ad bellum Syphace, inter Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium consedit.


  • 98 , (   .: XXVII, 29, 7). . . - - .
  • 99, (. ).
  • 100 ( III . . .  )  , ; . , .
  • 101 ( , . .   . , . 8)  , XII . . . ( . ). 201 . . . (. . )  ( ).
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364002933 1364002934 1364002935