|  |



XXIX, . 35

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

35. (1) , : , . (2) , , , , , , 106; , 107. (3) , , , ; (4) ; , . (5) . , ; . (6) , , , . (7) , , , . (8) ; , .

(9) , , , , . . (10) , . (11) , , ; . (12) : .398 , , , . (13) ; , 108. (14) ; ; ; , , . (15) .

35. Eodem forte quo haec gesta sunt die naves quae praedam in Siciliam vexerant cum commeatu rediere, velut ominatae ad praedam alteram repetendam sese venisse. [2] Duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum etiam Hannonem tradunt.

[3] Scipio praefectos equitesque, prout cuiusque opera fuerat, ante omnes Masinissam insignibus donis donat; [4] et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu profectus, non agris modo quacumque incedebat populatis, sed urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis, [5] late fuso terrore belli, septimo die quam profectus erat magnam vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in castra redit, gravesque iterum hostilibus spoliis naves dimittit. [6] Inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ad oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, eam deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda habiturus. [7] Simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur, et terrestris exercitus ab imminente prope ipsis moenibus tumulo est admotus. [8] Tormenta machinasque et advexerat secum, et ex Sicilia missa cum commeatu erant, et nova in armamentario, multis talium operum artificibus de industria inclusis, fiebant.

[9] Uticensibus tanta undique mole circumsessis in Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta movebantur. [10] Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum Syphacis castra propius hostem movere est ausus. [11] Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit, confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica munitionibusque Romanis consedit. [12] Quorum adventus hoc tamen momenti fecit ut Scipio, cum quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset Uticam, abscederet inde inrito incepto. [13] Et iam enim hiems instabat castra hiberna in promunturio, quod tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium extenditur, communit. [14] Uno vallo et navalia castra amplectitur; iugo medio legionum castris inpositis, latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus. [15] Haec in Africa usque ad extremum autumni gesta.


  • 106 III . . . ( ) ( , . 14) (. 57, 65 .). , . , ( ).
  • 107 , ( , ) .
  • 108 ( , II, 24) , ( ) . . : . , V, 29; , XIV, 6, 7.
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364002936 1364002937 1364002938