|  |



XXVII, . 29

. . II. ., - , 2002. ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1950/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) , , , , , (2) . , , : (3) , ; , ; , , .

(4)   ; . - , : , , . (5) : , . (6) , , .

(7) 130 , 131 , . , . (8) ; : ; ; 132 , , .

(9) , 133. .302 , , ( 134). (10) , , , , .

29. Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui conlega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit; [2] ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset: [3] se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti, viros prudentes cum quibus quae vellet de re publica loqueretur. [4] Hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. Itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi, Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus, cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. [5] Hi nuntiare consuli iussi ut, si ad comitia ipse venire Romam non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; [6] si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.

[7] Eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit. Inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare. [8] Octoginta erant et tres naves. Cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. Duodeviginti navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.

[9] Eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit Rhion incolae vocant exercitu traiecto, depopulati erant. [10] Attalum quoque regem Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo concilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.


  • 130 (. , . 22, 9), (. . 7, 16).
  • 131 (. ), (XVII, 834)  ( , ), ( 85  ).
  • 132. . 75a . XXIII.
  • 133 (209 . .) , (. . 139).   , (   . . 119  . XXVI) . 281280 . . . , ( ), ( , ). ( ) , .   (211207 . . .).
  • 134 . () () ( ); () .   , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364002730 1364002731 1364002732

    , .