|  |



XXX, . 10

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

10. (1) , , . (2) , , : , , , , . (3) , , , , , , . (4) , , , 30 , , (5) , ; , , , , , (6) . ; , . (7)   ,  .408 , . (8) , .

, , . (9) ( ) , , 31. (10) , , . (11) , , , .

(12) . ; (13) ; , , , . (14) , , . (15) , , , , , .

(16) , . (17) , , , . , , . (18) , , , . (19) , . (20) , ,   , , , . (21) : , .

10. Inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam a Carthagine petens. [2] Igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur: [3] qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere ascensum possent?

[4] Itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet, rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram, [5] onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis conprendit, tabulasque superinstravit, [6] ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent. [7] His raptim pro tempore instructis mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium, ut quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur. [8] Ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.

Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, [9] perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum Rusucmona Afri vocant classem adpulere. [10] Postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis. [11] Cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. [12] Erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium. Altitudine aliquantum onerariae superabant; [13] ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. [14] Speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; [15] deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. [16] Postremo asseres ferreo unco praefixi harpagones vocat miles ex Punicis navibus inici in Romanas coepti. [17] Quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, [18] scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi. [19] Hoc maxime modo lacerati primi quidem ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est. [20] Sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, [21] cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.


  • 30 (.: , XIV, 10, 711); ( ).
  • 31 ( ) . -.
  • 1260010214 1260010222 1260010313 1364003011 1364003012 1364003013