|  |



XXX, . 9

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

9. (1) , , 26. (2) , ,   , , .

(3) : - , , . .407 (4) , , . (5) , , , . (6) 27 , , , , , 28, . (7) , - . , (8)   . (9) , ;   ,  , .

(10) , ; ; 29, ; (11) , ; (12) , .

9. Postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; [2] ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. [3] Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. [4] Itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris convehebat. [5] Rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; [6] pars maxima classem quae ad commeatus excipiendos parata erat mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam navalia castra, relicta cum levi praesidio, oppressuros. [7] In hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem; [8] Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. [9] Deductae ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur.

[10] Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta. [11] Abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus, cum operibus tum suapte natura tutus, [12] et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.


  • 26 , (, XIV, 8, 14).
  • 27, , : , .
  • 28.: XXIX, 35, 14 . 108  . XXIX.
  • 29 (  ; . )  , (, XVII, 834).
  • 1327002023 1327002024 1327002028 1364003010 1364003011 1364003012