|  |



XXX, . 11

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

11. (1) ; , , . (2) ; , . (3) , , ; , , , . (4) , , .409 , , -32   , ,  (5) , , .

(6) ; , ; , ;   , . (7) ; ,   .

(8) , . , , ; (9) , , , , , (10) , , , , , . (11) , , , , .

11. Per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere. [2] Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus. [3] Stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere. [4] Igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. [5] Exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. [6] Et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire, [7] quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.

[8] Ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. Ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente, sustineri vix poterat; [9] deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, [10] dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem. Iam signa quoque legionum adpropinquabant. [11] Tum vero Masaesulii non modo primum impetum, sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.

1327002060 1327002061 1327002062 1364003012 1364003013 1364003014