|  |



XXXI, . 16

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

16. (1) , , , . , , , , (2) , , , (3) , , . (4) , 81 , , , . , . (5) . , . (6) 82, , . , , : (7) - ,   - , 83. (8) , , , , , .

16. Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, [2] ne Romano quidem quod imminebat bello territus Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, [3] classe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum equitibus ducentis pergit. [4] Et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Aenum inde cum magno labore obsedit, postremo per proditionem Callimedis, praefecti Ptolomaei, cepit. Deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. [5] Inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytus dedita et castella quaedam ignobilia; [6] Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. Ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. [7] Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. [8] Eodem postea, cum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit neque terra neque mari adiutis sociis.


  • 81   . (. . ), . , , . .
  • 82. , . 14, 4.
  • 83    - .   . (XVI, 3034).
  • 1260010316 1260010317 1260010319 1364003117 1364003118 1364003119