|  |



XXXI, . 17

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

17. (1) , . (2) - , , . (3) , , , , , , . (4) , , ; . , .17 . (5) , , . 84; ,   85, (6) , ,   ,   86, ; , , . (7) , , , , , , , , (8) . (9) , , , , , , . (10) , , , . (11) , , , , , , , , .

17. Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant; [2] postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. [3] Paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. [4] Quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, [5] ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasium includi iuberent, [6] aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni. [7] Ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, [8] tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent; [9] id se facinus perpetraturos praeeuntibus execrabile carmen sacerdotibus iureiurando adacti; tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. [10] Hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. [11] Principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.


  • 84. . .
  • 85  .
  • 86  (. ).
  • 1260010302 1260010303 1260010304 1364003118 1364003119 1364003120