|  |



XXXI, . 14

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

14. (1) , 67, . (2) 68, , , , , . (3) , . . (4) , 69, . , , (5) - , , , , ,  70, .

.15 (6)   , , . (7) , -71 72, , . (8) , , . , , , , . (9) , , , , , . (10) , , . ,   , . (11) , , 73. 74, . (12)   , , , , , 75.

14. Tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit [2] et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis altero die quam a Brundisio solvit in Macedoniam traiecit. [3] Ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. Missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum. [4] Neque enim ipse rex Athenas obsidebat; eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus; [5] sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.

[6] Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant. [7] Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. [8] Facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. [9] Id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. [10] Hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. Et irritatio quidem animorum ea prima fuit; postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. [11] Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. [12] Civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes cum insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.


  • 67  , . , , , . .
  • 68  . .
  • 69 ( ) ( , ). , .
  • 70 IV ( 205 . . ., 204 . . .). (. , . 9) III, ( ) . , , , , .
  • 71  . ( 205197 . . .).
  • 72 (. -), ()  , . .
  • 73  ( ).
  • 74  .
  • 75 (XVI, 25, 5  26).
  • 1260010223 1260010234 1260010302 1364003115 1364003116 1364003117