|  |



XXXI, . 23

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

23. (1) , , , , , : (2) , , , , , , , , . (3) , , , . , , , ; (4) , , , , ,  , , . (5) , , . (6) .21 , , . (7) , , , , , , . (8) , ,   , ; . . (9) , , , , - . (10) , , . (11) , , , , , (12) , .

23. Exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; [2] nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere. [3] His auctoribus profectus, quamquam Sunium ita mature pervenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promuntorio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit; [4] primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. [5] Progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. [6] Inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat. [7] Conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. Caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est. [8] Nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita. [9] Carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi, quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. [10] Statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. [11] Quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; [12] nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.

1260010114 1260010210 1260010211 1364003124 1364003125 1364003126