|  |



XXXI, . 26

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

26. (1) , , 113 , . , (2) , , (3) , , , . (4) , ,   , , , ; , , . (5) , , . (6) , , , , , , , . (7) , , .24 , , . (8) , , , 114, . (9) , . , , (10) , , . (11) , , , , . (12) , , , . (13)   , , , ,  , , .

26. Per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit; [2] inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, [3] ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. [4] Non fefellere insidiae. Itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit. [5] Temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. [6] Diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit ut, dum Philocles subeundo muros et comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset. [7] Ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. [8] A Piraeo Athenas repente duxit. Inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, [9] repulsus, omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, [10] ne quid inviolatum relinqueret, templa deum, quae pagatim sacrata habebant, dirui atque incendi iussit; [11] et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam. [12] Neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. [13] Et postquam non tam ira erat satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.


  • 113   . . 104.
  • 114   ( 8 ), 461 . . ., 404 . . . 393 . . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003127 1364003128 1364003129