|  |



XXXI, . 25

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

25. (1) , , , , , . (2) , , . , , , , , , , , 109, , . (3) , 110; ,   , 111, , , , .23 . (4) , , - , . (5) , , . (6) , : , , , , . (7) , , , , , 112, , , . (8) , : , , . (9) , , , , ; (10) ,  , , , , . (11) , , , , , .

25. Postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. [2] Inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit. [3] Consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadem, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. [4] Adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret [5] pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. [6] Haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, ita tamen aequum est inquit me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur praesidiis. [7] Itaque, si vobis videtur, tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis. [8] Non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios: id quaeri, ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. [9] Et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, [10] decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. [11] Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis Corinthum atque in Atticam terram rediit.


  • 109 , (   ),  . (. . 5), ( . . 133  . XXVII). , .
  • 110 . : XXXIV, 22, 5 .
  • 111  . 40 (, ). ( 183 . . . 70- ) . : XXXIX, 49 . 200 . . . .
  • 112 (   )  .   . ( 208 . . .) .: XXVIII, 5, 18; 6, 27. , .
  • 1327007024 1327007058 1327008002 1364003126 1364003127 1364003128