|  |



XXXI, . 27

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

27. (1) 115, , . (2) , , , , . (3)   . , , , , ; (4) , , , , , , . (5) ,   , . (6) , , ,   , , . , . (7) , , , , . , , . (8) , , , .

27. Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. [2] Apustius, extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit. [3] Ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, [4] vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem incendit. [5] Hic metus Codrione, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. [6] Praesidio ibi relicto Cnidus nomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius vi capitur. Revertentem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos turbavit. [7] Ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset et coniectis in medium sarcinis aciem derexisset, non tulere impetum Romanorum militum regii. Multi ex iis occisi, plures capti. [8] Legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.


  • 115. , . 18, 9 . 98. , , , , 199 . . .     . . 89. ( , . )  . VII . . . ( ; ).   - (. ). . , , .: , V, 108, 810 . . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003128 1364003129 1364003130