|  |



XXXII, . 11

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) , , . (2) , , , , . (3) , . (4) , , , , . , , . (5) , , ; . , , . (6) , , . (7) . , ; , - . , . (8) , , , , , , . (9) ( ), . , , . (10) .52 , , .

11. Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo, principe Epirotarum, missus deducitur ad consulem. [2] Is se in eo saltu, qui regiis tum teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes montium eorum amfractus callesque nosse. [3] Si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum. [4] Haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit, satisne credendum super tanta re agresti censeret. Charopus renuntiari iubet, ita crederet, ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. [5] Cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, [6] ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. [7] Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet; ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites, qua dux monstraret viam, ire; [8] ubi, ut polliceatur, super caput hostium perventum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere, quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. [9] Nocte itinera fieri iubet et pernox forte luna erat interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis ingentibus oneratum, si fides extet, vinctum tamen tribuno tradit. [10] His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, capit stationes.

1327002004 1327002006 1327002009 1364003212 1364003213 1364003214