|  |



XXXII, . 10

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

10. (1) , , . , . (2) 37, , . (3) : , , . . (4) , : , , , ; (5) , , , .51   , . (6) , , : , , , :   . (7) , , , . : , ! (8)  . , : . (9)   , ; (10) , , . (11) , , ;   , , , . (12) , , . .

10. Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis; [2] habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in colloquium adduxerunt. [3] Summa postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus rex deduceret; iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. [4] Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. [5] Si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitrio quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum. [6] Consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse? [7] Inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. Ad id vero adeo accensus indignatione est rex, ut exclamaret: Quid victo gravius imperares, T. Quincti? [8] atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est, quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. [9] Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt; [10] deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere. [11] Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. [12] Multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem facit.


  • 37 , ( 234233 . . .).   ( ),   . (.: XXIX, 12, 11  ; , , , , .)
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003211 1364003212 1364003213