|  |



XXXII, . 14

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

14. (1) , , , . ,   , , . (2) : , , . (3) . , , , , , .

(4) , , : .54 , , , . (5) , . , , . (6) , , ; , , , , . (7) , , . , (8) , . .

14. Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. [2] Inde Gomphos adortus est, et per aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. [3] Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.

[4] Dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur, [5] consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent, [6] tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat. [7] Missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis accito, [8] non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003215 1364003216 1364003217