|  |



XXXII, . 19

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

19. (1) , : , . (2) 58, ; , . (3) ; . (4) , , , , . (5) , , , , . (6) , . , ; ; (7) , , , - : (8) , , , .

(9) , , (10) , , . - .58 . (11) , , ,   . (12) ; , . , . (13) , ; .

19. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. [2] Cycliadan, principem factionis ad Philippum trahentium res, expulerant; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, praetor erat. [3] Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. [4] Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. [5] Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. [6] Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; [7] Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, [8] neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant. [9] Neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, [10] sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid vellent aut quid optarent, satis constabat. Ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. [11] Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; [12] Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. [13] Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

1345970024 1345970025 1345970037 1364003220 1364003221 1364003222