|  |



XXXII, . 32

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

32. (1) 95. , 96, , 97. (2) , ,   . (3) , , , . (4) , , . (5) , . (6) , , , ,   ,   ; (7) , , ( ). (8) , ( ), ( ). (9) .69 . . (10) , . (11) , , , , , , , , . (12) , . (13) ,  ,  . , , . . ?  , (14) : - , . , , .  (15) , ,  . (16) , , , ,  .  , .

32. Hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. [2] Factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. [3] Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. [4] Arcem regium tenebat praesidium, neque ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. [5] Mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio. [6] Id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum; [7] necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; [8] aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. [9] In sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit. [10] Erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas. [11] Cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. [12] Inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, [13] commodius inquit, si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque. Cum rex facturum se id negaret, quem tandem inquit Quinctius times? [14] Ad hoc ille superbo et regio animo: Neminem equidem timeo praeter deos immortales; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, atque omnium minime Aetolis. [15] Istuc quidem ait Romanus par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit. [16] Non tamen inquit, T. Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.


  • 95 ,   (XVIII, 18).
  • 96. , . 24.
  • 97  ( ).
  • 1260010315 1260010316 1260010317 1364003233 1364003234 1364003235