|  |



XXXII, . 35

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

35. (1) , , , , ,   . (2) , . , . , . (3) , , , , . (4) , , . (5) , , : , - . (6) , , . (7) , , . (8) , , . .   ; (9) , , , ;   ; (10) , , ; (11) , ; , . (12) , ́ , , . , . (13)[1] , , .

35. Parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. [2] Quinctius postero die ad Nicaeam is enim locus placuerat ad constitutum tempus venit; Philippus nullus usquam, nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. [3] Atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem consilii diem consumpsisse deliberando aiebat; [4] vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, [5] et eam opinionem ipse adfirmavit, petendo ut summotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui. [6] Id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii, [7] dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris summotis ad extremum litus processit; [8] rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit, minus compertum est; [9] Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi; [10] Attalo naves et cum iis captos navales socios, Rhodiis regionem quam Peraean vocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; [11] Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. [12] Nulli omnium placere partium, quibus cessurus aut non cessurus esset, destinatio: plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.



  • [1]     35- 12 . (. . ).
  • 1345970037 1364000418 1364000450 1364003236 1364003237 1364003238