|  |



XXXII, . 24

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

24. (1) 74, . , , (2) , , , . (3)   , . (4) , , . (5) , . , , , . (6) , , , . . (7) . , , , , . , .

24. Dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo colloquiis rem per principes Elatensium temptavit; [2] postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. [3] Ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter invasit, [4] et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. [5] Eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant. Et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus, armatique in urbem transcenderunt. [6] Quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. [7] Ita urbe potitur consul. Qua direpta missis in arcem qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos arcem recipit.

1260010207 1260010208 1260010209 1364003225 1364003226 1364003227

, .