|  |



XXXIII, . 3

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

3. (1) , , , . , (2) . (3) ,   . (4) , ; , . (5) , 5. , . (6) , , . (7) , , , , . (8) , ́ , , , . (9) : . , . (10) , 6,   .

(11) , , , ; (12) , , , .

3. Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati rettulerant, [2] dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum. Absumpserant enim per multas iam aetates continua bella Macedonas; [3] ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus numerus. [4] Ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat ad signa revocabantur. [5] Ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie milite hostem opperiebatur. [6] Et Quinctius per eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et Scarpheam ad Thermopylas pervenit. [7] Ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. [8] Cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica auxilia opperiebatur. [9] Nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce sescenti pedites cum equitibus quadringentis venerunt. Ne dubium esset quid expectasset, confestim Quinctius movit castra. [10] Transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.

[11] Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen, adhortandos milites ratus, [12] multa iam saepe memorata de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea quae tum maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant venit.


  • 5  (- ) 4  (. ) . .
  • 6 .   ,   .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003304 1364003305 1364003306

    , .