|  |



XXXIII, . 5

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

5. (1) 8, , . . (2) , , , . (3) , . (4) , , , . , , .

(5) , : (6) , . , . (7) , , , (8) , , , , , , , , .

(9) , , -, , , , , . (10) , , . (11) , (12) , . , , 9.

5. Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum levisque armaturae ad muros successit. [2] Ibi adeo frustrata spes est ut non certamen modo cum erumpentibus sed periculum quoque atrox subiret, ni castris exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent. [3] Et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem amplius temptandae in praesentia conatu abstitit; [4] ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum comperto quam in regionem venisset, milites per agros dimissos vallum caedere et parare iubet. [5] Vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt; [6] nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat. [7] Nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant, [8] qua evulsa portae instar extemplo patebat, nec in promptu erat quod obmolirentur. [9] Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles; [10] et ita densos offigunt implicantque ramos ut neque quis cuiusque palmae stipes neque quae cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit; [11] et adeo acuti aliusque per alium immissi rami locum ad inserendam manum non relinquunt, [12] ut neque prehendi quod trahatur neque trahi, cum inter se innexi rami vinculum in vicem praebeant, possit; et si evulsus forte est unus, nec loci multum aperit et alium reponere perfacile est.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003306 1364003307 1364003308